- CAMISIA sive CAMISIUM
- CAMISIA, sive CAMISIUMprima vestium sacrificalium, linea tunica talaris: quae quod ad talos pertingerer, Poderis. Graece ποδήρης, a colore Alba dicta est; ipsa vero a Camis nomen accepit, de quibus vide supra, in voce Camae. Fuisse strictam et corpori adhaerentem, tradit Hieronymus ad fabiolam, eamque similem militum Camisus esse dicit, quae sic aptae membris et adstrictae corport, ut nihil militares exercitationes impedirent. Earum memptio apud Anastasium, in vita Benedicti III. Camisias albas sigillatas holosericas cum chrysoclavo. Casaubonus in illud Lampridit, in Alexandro, c. 40 In linea autem aurum mitli etiam dementiam iudicabat, cum asperitati adderetur rigor; iure, inquit, damnatas ab Alexaudro lineas aurô clavaras, propter asperitatem ac rigorem: et propterea se valde mirari, cur apud Anastasium legantur Camisiae aurô clavatae, has autem non ad usum compatatas, sed ad ornatum aedium sacrarum. verum nihil aliud illae Camisiae fuerunt, quam lineae runicae sacrisicantium, et ad usum sacrorum, non ad ornatum templorum: in quibus auri rigor et asperitas non erat gestantibus incommoda, cum super alias vestes, nempe communes, inicerentur; secus ternpore Alexandri, cum lineae nudis carnibus admoverentur, quas auri rigor ae asperitas laedebat. Cerre quemad modum epularum ministri, in tunieis tautum et ferme lineis, sic eriam in sacro convivio, Altaris ministri sive Diaconi in tunicis, quas et nunc tuniculas appellant, inserviebant, turba minor sacricolarum in cunica linea. Honori Episcoporum tamen datum est, ut soli duas tunicas in sacris gestent, praeterque Camisiam talarem, tunicam superiorem induant, quae primo de more Κολοβὸς erat ac sine manicis, mox in Dalmaticam conversa est, reste Alcuinô de divingis ossiciis: quemadmodum in veteri Testamento Pontifex praeter tunicam lineam, etiam hyacinthinâ induebatur, cum reliqui sacrorum ministri lineâ tantum amicirentur. Fuit autem Camisia olim quidem, ut dictum, talatis ac manuleata, quales in antiquis picturis cernuntur, post brevior in usu elle coepit, nec ramen eâdem ubique formâ. Plerumque manicata est, scissis tamen et lexe fluentibus manicis, alibi stricta corpori et brachiis pressa, quales Cardinalium et Clericorum Augustinianorum, alibi etiam ad instar involucris ronsorum, quod totum corpus involvit et hinc inde brachiis in humeros reicitur, ut veteres Casulae sive Planerae, quae forma Pataviii visitur, Cotta Italis dicta. Vide ibi. Lectorum propriam fuisse, ait Simon Thessalonic. l. de Sacram. Ο῾ Α᾿ναγνώςτης κέκτηται ἔνδυμα, τὸ καλούμενον καμίσιον, ὅπερ κατὰ τόπον φελωνίου ἐςτὶ μικροῦ, ἢ ςτιχαρίου, εν λίνου. την` ἀπαρχην` τῆς ἱερωσύνης ρηλοῦν, Lector veste ornatur quam Camisium dicunt, quae ad parvae casulae, vel certe tunicae modum e lino consicitur, primamque Sacerdotii delibationem demonstrat. Vide quoque Codinum de Officiis, c. 6. num. 3. apud quem gretserus vestes eas hôc nomine intelligi vult, quas supra vestes Clerici vulgo deferunt, et superpellicia Oatinis dicuntur. Hinc Camisati, certi ordinis Clerici, apud Graecos, de quibus dictum. Camisialis vestis, in Concilio Coloniensi A. C. 1260. can. 7. tunica longior, hodie Gallis Sotane, quam Sacerdores missam celebraturi, sub Albis habere iubentur: Camisile tandem, Camisilis seu Campsile, apud Monachum Sangall. de Rebus Caroli M. l. 2. c. 29. alibique passim, vestis species, eadem cum Alba seu Camisia; vel certe tela quaevis linea aut cannabina, quomodo camisiam videtur usurpare Caesarins l. 8. c. 32. etc. Vide Macros in Hierolex. etCar. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.